- PURA Manus
- PURA Manusapud Senecam, Medeâ, Act. 5. v. 901.Vindicta levis est, quam ferunt purae manus:Est quae servat modum neque punit, nisi quos pium fasque est punire. Nempe Purae manus sunt eorum, qui parcunt, nec occidunt. Menelaus apud Euripid. Α῾γνὸς γάρ εἰμι χεῖρας. Et admirabilis ille Titus, Pontisicatum maximum ideo se suscipere professus, ut puras servaret manus. Vel si occidunt, non nisi hostes aut supplicium meritos. Hoc enim genus non minus piaculi immuneintelligitur, ex formula vet. apud Livium: Purô piôque duellô quaerendus censeo. Sic Medea ubi supra, in Creonte ac Creusa, quos interfecerat, puram se interpretatur: at verba citata praefatur merito, profectura ad facinus, quod puris manibus peragere non poterat. Lucan. l. 7. v. 486.Vulnera pars optat, pars terrae figere tela,Ac puras servare manus ——–—Gronovius, ad Sen. loc. cit. Puras autem sibi manus esse, lavandi illas ritu significabant, ut ex Historia Euang. Matth. c. 27. v. 2. notum ubi de Iudice, coram cuius tribunali stetit innocentissimus Agnus. Unde etiam, quibus manus ab illuvie sordebant, a Sacris abstinebantur, vide Brissonium Formul. et Delrium ad Senecam praefatum, Oedipo, Actu 4. v. 791. Hinc Puri, lauti, casti non raro iidem Latinis, et λελουμένοι sacrorum causâ ἁγνοὶ etiam Graecis, uti docet Eusebius, Praeparat, Euangel. l. 9. ubi de Essenis. Sed et in genere, lotae manus purae. Ovidius, Fastor. l. 5. v. 435.Quumque manus puras fontanâ perluit undâ,Vertitur, et nigras accipit ore fabas.Porro, quaecumque Diis offerebantur, καθαρὰ seu ἁγνὰ, pura dicebantur. Sic purum vinum, pura aqua etc. Idem ibid. l. 4. v. 313.Haec ubi castarum processit ab agmine matrum,Et manibus puram fluminis hausit aquam.Virg. l. 6. Aen. v. 229.Idem ter socios purâ circumtulit unda.Γ῞δωρ ἁγνὸν vocat Dionysius Halic. Antiqq. Rom. l. 1. ὕδατος ἁγνοῦ κομιδῆς ἕνεκα, ᾧ πρὸς τὰς θυσίας ἔμελλε χρῆςθαι. Sic hostiae purae. Festus, Agnus dicitur a Graeco ἁγνὸς: quod significat castum, eo quod sit hostia pura et immolationi apta. Α῾γνὰ θύματα vocat sophocles Trachiniis. De eorum, qui sacra adituri erant, abstinentia a certis cibis et Venere, res notissima. Vide Desid. Heraldum, Animadversionibus Arnobianis, l. 7. p. 266. supra voce Castu, it. Mysterium, ac infra Sacra, alibique.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.